MARIAEBURGUM

MARIAEBURGUM
I.
MARIAEBURGUM
Hiberniae urbs, metropolis regionis, vulgo Qvenescount dictae.
II.
MARIAEBURGUM
vulgo Marienbourg, oppid. permunituni Hannoniae, a Maria Austriaca, Hungariae Regina excitatum, contra
Gallos, quibus nunc subest pace ad Pyren A. C. 1660. cum etiam A. C. 1542. illud cepissent. 2. leuc. a Philippovilla in Meridiem, 4. a Rupe Regia in Septentrionem, uti et a Carolomontio in Occasum, iuxta Album amnem.
III.
MARIAEBURGUM
vulgo Marienburg, urbs munita Prussiae regiae, in Pomesania, ad amnem Nogat, alveum Vistulae, cum castro. Margenburg incolis. 5. milliar. German. a Gedano in Eurum, fere 4. ab Elbinga in Africum, et 11. a Torunia in Boream. Alias sedes prima Magistrorum Ordinis Teutonici, quibus ortum suum, nomen vero B. Virgini debet. Arx ipsa, prius quam civitas, quae condita est A. C. 1302. aedificari coepta, A. C. 1281. firma et valida est, sed A. C. 1644. fere in cineres redacta. Urbem autem Casimirus Rex in suam potestatem redegit, A. C. 1460. Capta fuit a Suecis A. C.1625 iterumque A. C. 1655. sed reddita Polon.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • BORUSCI sive BORUSSI — BORUSCI, sive BORUSSI Sarmatiae Europaeae populi. Ptol. Ob necem Adelberti a Bolessao I. ad tributum addacti, A. C. 1018. Quos olim Deos coluerint, exponit Erasmus Stella pene initio de Antiqq. Boruss. l. 1. Nulla eis sacra aliquandiu fuêre:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BRUNSBERGA — urbs Prussiae Regalis, ubi Episcopus Warmiensis sedem habet, iuxta sinum Frisch Haff. Media inter Mariaeburgum et Regiomontem. Capta a Gustavo Adolpho, A. C. 1625. a paucis annis oppignerata est Electori Brandeburgico …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CIMACUM — locus in Ducatu Luciliburgensi, olim Comitatus nunc Principatus titulô insignis, ad Croyios, Areschoti Duces pertinens; ad caput amnis, qui Mariaeburgum, et vicos aliguot praeterlapsus, in Mosam defluit, inter Caroli Montem et Fumacum. Vulgo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HANNONIA vulgo Le HAINAULT Gallis — HANNONIA, vulgo Le HAINAULT Gallis HANNONIA Hispanis et Italis, HENNEGAW Germanis provincia est ampla Belgit, quam Scaldis fluv. alluit ex parte, et Henius amnis, unde regioni nomen bifariam secat. Pannonia quibusdam primitus dicta videtur, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POLONIA — quae a planitie terrae (quam ipsi vernacule etiamnum Pole vocant) nomen habet, vasta regio est, quae Schlesiae ad Occasum proxima est, Hungaris, Lithunanis et Prutenis contermina. Dividitur in Maiorem et Minorem. Maior dicitur, quae Septentrionem …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRUSSIA — sive BORUSSIA, regio ampla Germaniae: Poloniae Baudrand. cum titulo Ducatus ac fertilissima. Nomen eius a Bructeris populis derivatum creditur, voce nonnihil corruptâ ac fractâ: Bructeri enim ex Westphalia a Chama vis et Angrivariis eiecti,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUADRATA — I. QUADRATA German. oppid. Anton. Cluverio locus Pannoniae, nunc vicus wiselburg ad Danub. inter Flexum et Arrabonem, in Hungaria. Item Italiae mediterraneae urbs, Lib. Notit. Nunc pagus agri Astensis, Quarta, 4. mill. pass. ab Asta urbe Casale… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VENEDICUS Sinus — Clylipenus, Plin. l. 4. c. 13. pars est maris Balti in ora Prussiae, versus Gedanum, et ostia Vistulae, cuius pars inter Regiomontem ad Ortum, et Mariaeburgum ad Occasum; dicitur Frisch Haff; pars ad Occasum versus Pauscum oppid. Pautzkerwick ab… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WILHELMUS Georgius — Georgius WILHELMUS prioris ex fratte Ioh. Sigismundo nepos, in Ducatum Iuliacensem a patre Administrator missus, A. C. 1613. ab eodem vivo Electoratum accepit, A. C. 1619. Investituram Borussiacam a Polonis obtinuit, A. c. 1621. In translationem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”